- BATTUS
- I.BATTUSineptus Poeta, qui in carmine conficiendo eadem saepius repetebat; unde Βαττολογία, inepta verborum redundantia, seu eiusdem rei vitiosa repetitio. Suidas, Βαττολογία, ἡ πολυλογία, ἀπὸ Βάττου τινὸς μακροὺς, καὶ πολυςτίχους ὕμνους ποιήσαντος, ταυτολογίας ἔχοντας.. Hesych. Βαττολογία, ἀργολογία, ἀκαιρολογία. Theophylact. in Matth. c. 6. Βαττολογία ἐςτὶν ἡ φλυαρία. Οἶον, τὸ αἰτεῖν τι τῶ γηΐνων, δόξαν, πλοῦτον, ῃίκην. Subdit, Βατταρισμὸς δὲ ἐςτὶν ἡ ἄναρθρος φωνὴ, ὡς ἡ τῶ παιδίων.II.BATTUSpastor Pylius, quem Mercurius in Indicem commutavit. Nam cum Apollo Admeti Regis armenta pasceret, Mercurius boves quasdam, quae longius procesterant, furtô abactas in silvis occultavit, Batoque cuidam equarum custodi, a quo uno visus fuerat, mandavit, ne cuipiam illud furtum indicaret; quod ut libentius faceret, vaccam polcherrimam ei douô dedit. Mercurius vero absens, ut hominis fidem experiretur, sumptâ aliâ figurâ paulo post ad eum rediit, rogaus, an vaccas quasdam illac tramseuntes vidisset, pollicensque, si indicaret, vaccam se illi cum tauro daturum. Battus itaque spe corruptus, sub quo monte pascerentur, indicavit: ob quam perfidiam Mercurius eum in lapidem, qui Index dicitur, commutavit. Ovid. Met. l. 2. v. 702.At senior, postcuam est merces geminata, sub illisMontibus, inquit, erunt, et erant sub montibus illis.Risit Atlantiades: et, me mihi, perside, prodis?Me mihi prodis? ait. Periuraque pectora vertitIn durum silicem; qui nunc quoque dicitur bidex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.